- CONVIVIALES Vestes
- CONVIVIALES Vestesvel accumbentium erant, de quibus vide supra in voce Cenatoria vestis, vel ministrantium, qui, ut expeditiores essent, in sola tunicca fuêre Quo spectant Ammiani verba, Stetit itaque subtabidus nusquam reperto paludamentô tunicâ aurô diftinctâ, ut Regius minister indutus a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem. Alexander vero apud Lamprid. c. 34. Auratam vestem mimstrorum nullum vel in publico convivio habere voluit. Nec in publicis solum sed in privatis quoque conviviis Ministri tunicati: Seneca, de brev. vitae, c. 12. Cum videam, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingaht. Horat. l. 2. Serm. Sat. 8. v. 70.Praecincti ut recte pueri comtique ministrent.Hinc etiam Christus Dominus, pedes Apostolorum ante convivium loturus, posuit pallium, quia, ut Nonnus interpretatur, servile opus facturus erat: Servorum enim erat, sine pallio, aut alia veste exteriore, tunicatos ac cmctos, vel etiam linieô succinctos, ministrare. Sueton. de Calig. c. 26. Senatores summis honoribus functos cenanti sibi modo ad pluteum, modo ad pedes stare succinctos linteô passus est. Contra memorat Casubonus, in Exercit. de Essenis, illos mancipiorum usu repudiatô, liberorum operâ in conviviis utentes, cavisse, ne ullam habitus servilis speciem inter ministrandum, praeberent, et propterea discinctos, ac demissis tunicis in cenationem solitos fuisse ingredi. Sub Flaviorum imperio ministri Regii albati inservierunt, unde Domitianus apud Sueton. c. 12. generum fratris (Sabinum) indigne ferens et ipsum albalos ministros habere, proclamavit οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη. Vel ergo privatorum servi in tunicis pullis ministrârunt, quem vestis servilis colorem Plautus et Artemidorus indicare videntur: vel st et illis alba tunica, quod conviviorum laetitia verisimilius facit, praecipue in linea interula; regiorum ministrorum tunicae candidatae fuerunt, i. e. cretâ candefactae, vel non tantum hae albae erant, sed et aurô distinctae. Verum nondum tunicis ministrntium additum tum aurum, sed longô post tempore, cum scilicet paragaudes institutae, existimat Ferrarius. Seneca, locô supra citatô, etiam alios in conviviorum ministris colores agnoscit, Qui vinctorum suorum greges in aetatum et colorum paria dividit Etiam apud Petronium, in aditu ipso stabat ostiarius prasinatus, ceratinô succinctus cingulô: qui mos servitia per varios colores, quos Liureas appellant, excolendi, a Circi factionibus et coloribus profluxisse videtur. Ministrantium ornatum cultumque ex antique tabula, quam Ursinus in append. ad Cracconii triclimum dedit, exhibet Octav. Ferrarius, de Re Vestiar. l. 3. c. 5. Vide quoque infra Ministri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.